monumenta.ch > Plinius > sectio 61

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 61
{XII} idem et ustus emplastris convenit. nascitur circa Thebas Aegyptias et Damascum Syriae. hic ceteris candidior, probatissimus vero in Carmania, mox in India, iam quidem et in Syria Asiaque, vilissimus autem et sine ullo nitore in Cappadocia. probantur quam maxime mellei coloris, in vertices maculosi atque non tralucidi. vitia in iis corneus colos aut candidus et quidquid simile vitro est.